Title: Diapositiva 1
1MARX FRATRUM
Nox quaedam fabulae modulatae dicata
http//www.alohacriticon.com/elcriticon/article944
.html
2de exiguo atque frequentissimo navali cubiculo
http//www.youtube.com/watch?vd9JaykwWpFg
3Tan tarin tan tan
4Tan tarin tan tan
5Heus, exspecta, exspecta modo!! Cubiculum hoc
meum esse non potest!!
6Aliter puto cubiculum enim id LVIII numero
computatur, ut vides
Cubiculumne LVIII dicis? Pervalidum numerum sic
exiguae caveae esse videtur, nonne?
7Nonne facilius cubiculum in riscum ingereres?
8Audi sis cuius iussu cubiculum tale mihi
attributumst?
Iussu enim domini Gottlieb, ipse qui id tibi
elegit.
9Gottliebne dicis, nonne? Humanissime fecit,
hercle, iste dominus Gottlieb! Magnam
amabilitatis vim mihi praebuit!!
10Incertum utrum mihi an pileo meo cubiculum istud
elegerit..!
Quidquam amplius cuperesne?
Ita redeas crastino die ad cistam adimendam, quo
demum facto tandem huc intrabo!
Tranquillitatem tranquillitatem dicis Specta
modo si forte egomet intrare valeam
Spondeo te optimo animo atque tranquillitate
maxima gavisurum
Optime, mi domine
11(No Transcript)
12(No Transcript)
13(No Transcript)
14(Voce sublata necnon modulante) Canite, nam rus
ibimus, canite ergo deambulaturi sumus! Una
cum! Ahhhahha!!, Ahhahha!!
15Salve magister! Quid hic locorum agis?
Salve!
16Eu!! Quam iucundissimam inopinatamque
rem!! Veniam date si fallor, sed hanc mihi
cistam esse bene credebam
At me vos in cistam immisisse parum memini
Recte autumas cista tua vere est.
At contra Richardi Baroni, maximi tenorum omnium,
quem tuopte quondam paene negotiatust, memor sine
dubio eris
17Optime me habeo, gratias, licet paululum
contractus adhuc fio.
Minimi momenti in portu enim etiamnunc manemus.
Simul atque in altum ducemus, distentus fies,
mihi crede.
Ita! Epistulam quandam tuam nuperrime
tradidi. Quomodo vales?
Aperte patet!!
18Nescio eam enim in risco inveni!
Pro aperto ergo habeo eam meam non esse!
Audi bene!! Nonne ea, quam induis, subucula mea
esse videtur?
19Ita, sed nimio spatio ab eo occupato, venum dari
eum decrevimus.
Congratulor me ut vos invenerim, sed vestitu meo
cinereo reperto amplius congratularer Dicite
mihi eum invenistisne?
20Meus ergo vestitus ullo sine dubio erat
Quanti emptus vendidistis?
Non amplius tribus nummululis
21Vir quidam stertens apparet
Plane alia res atque subucula videtur mea enim
non stertit
Feliciter subuculam aliam in capsa hac posuerat
22Sssttt!! Noli eum exspergefaci! insomnio
laborat, quod dormiens curare temptat!!
23Animal foedissimum, quod unquam vidi, esse
videtur. Facite id istinc educatis!
24Somno aliquantulum graviore gaudet.
Tempus tandem adest quo mihi implicationem hanc
plane explanetis
25Egomet enim canto, atque quocumque in loco munus
quoddam a me repertum iri eo pacto confido, ut a
Rosa semotus nunquam fiam
Bene autem spero te nullo pacto nos delaturum,
nonne ita?
Res apertissima apparet eccum Richardum amore
Rosae captum. Rosam autem Novam Eboracum petentem
comitari nos volumus, qui, omnino pecunia
carentes, ut abderemus nos in riscum hunc coacti
sumus
At vos argento omnino egentes quid Novae Eboraci
facturi nihil intellego
26Optime, exibimus ergo, sed antea aliquid ciborum
volumus nihil enim totum per diem adhuc edimus!
Infaustissime mihi evenit ut vos
convenirem!! Fiat ergo ut vultis, sed simul quam
ederitis facite exeatis!!
Ni quid ciborum nobis dabis, pro aperto habe nos
hic mansuros!!
Procul dubio ita! At nunciam hinc exire debetis
mulier enim quaedam adventura, qua de causa
duabus personis adstantibus res optima se
habebit, sin quinque autem omnes supererimus!
De cibis postea agemus
27Optime videtur!!
Crepitum nullum faciemus!!
Triclinarium ergo quaesitum ibo! Nolite vos
disturbare, qui clam in navem irrupistis!!
Bene, bene hic eum deponatis
28Olea non est!!
Eu! Speciem vero inanis sacci iste praebet!
Nonne ergo facilius factu fieret, si eum omnino
impleretis?
Ticlinarium tandem quaesitum ibo
29Eccam enim portam!
Heu! Dicatis quaeso quis cubiculi portam
adimerit!!
30Statim revenio!
Tranquilli amabo nunc maneatis, auditisne? Curate
diligenter ne quid strepituum faciatis!
Ne musca quidem ulla audietur!
31Triclinari!! Triclinari!! Triclinarium te voco!!
32Audi, serve!
Quid aptius causa cenandi habes?
Dicas mihi, mi domine!!
Dicas, domine
Quaecumque voles, domine!
33Aliquid horum sumere poteris lycopersici ius,
aurei mali ius, uvarum ius, pineae ius
Optime ita ubera societatis huius siccabimus!
Singula cuiusquam generis apporta!
34Insuper duo fricta ova, duo autem sibi involuta,
alia duo ope aquae leniter cocta necnon duo
amplius sub frixae tortae specie
35(voce foris orta) Duo ergo ope aquae durata ova
addas
Atque etiam duo ope aquae durata ova petas!
(buccina quaedam dicit) Meeccc!!!!
36Vice duorum fac tria ergo ova adnotes
37(voce intus orta) Atque etiam duo ope aquae
durata ova!!
Duo ergo ope aquae durata ova addas
Vice duorum fac tria ergo ova adnotes
Atque laniatam carnem frustum eius aliud crudum,
aliud factum, aliud perfectum, aliud tandem ustum
(buccina ista intus brevissime dicit) Meeccc!!!!
38Insuper octo Gallicas placentulas tradas
39(voce foris orta) Duo ergo ope aquae durata ova
addas
Atque etiam duo ope aquae durata ova petas!
(buccina quaedam dicit) Meeccc!!!!
40Vice duorum fac tria ergo ova adnotes
(buccina ista intus iterum brevissime dicit)
Meeccc!!!!
Unum e quibus ab ansere partum cura ut sit
41Temulenta quaedam biscocta nescio an habeas
Guttas ergo nonnullas ammoniaci fac singulis
infundas
Certe habeo, mi domine!
42Atque etiam duo ope aquae durata ova petas!
43(buccina ista intus iterum atque iterum importune
dicit) Meeccc!!!! Meeccc!! Mmmmeeeccc!! Mecc!!
Meeecccc!! Mmeecceeccc!!
Vice duorum fac tria ergo ova adnotes
44(No Transcript)
45Utrum nebula insit an dimidia ovorum duodecas
amplius tibi tradenda incertum
46Optime, mi domine!
Atque propera enim properare velocior quam ibis
citior implicatio ista, quae intus factast,
solvetur.
47Procul dubio, mi domine!!
Licetne congiarium quoddam hac in navi dari?
Numquid quinque nummos teneas?
Procul dubio, mi domine!!
48Cave ergo ne eos impendas mox forte a te petam
49Toc, toc, toc
Noli cruciari surdus forte erit!
Pulcherrime hercle fecistis! Ni surdus enim erit,
certissimus de vobis hic manentibus ille fiet!
50Cubiculum ornatum advenimus
Quid vobis vultis?
51Minine cubiculum ornandumst
Quid accidit? Ovane aquae ope durata tandem
feruntur?
52Euge Thomas!! Surge, Thomas lectum ab his
ornadum!
Intra decem ergo temporis puncta abeundae estis!
Audite modo duo pulvinos in lecto ponatis, amabo
Intrate modo, nolite aliqua re pavesci, munus
citissime fungemini!
53Error quidam inest ni fallor puellabus, non
amico vestro, tempus carpendum dixi
Age, expergiscere!!
54Plus iste scit dormiens quam ego expergefactus!!
Adhuc enim is dormit!
55Ita! tali dormiendi pacto is utitur!
Mediodormiens nunc videtur
56Verane re? Valde ergo commodas posituras sumit!
Nescioquis portam pulsare videtur Toc, toc, toc,
toc!!!
Age, Thomas!!
57Initium a flavulo isto capere potes!
Plumbarius ego adsum! Calefactionem obturare
venio!
58Expergiscaris ergo, Thomas!! Comesuri sumus!
Nescioquis alius portam pulsare videtur Toc,
toc, toc, toc!!!
Domino Goldwin non curante hoc eximio cubiculo
nullo modo gaudere possemus
Teneas eum modo, quaeso
59Quis ergo?
Minime, at intus perge, hercle!
Num me, quae manuum curam ago, arcessivistis?
60Ut te arcesserem in mentem mihi non venerat, sed
in itinere tali ne commodo ullo me abstinendum
nunc puto!
61Cave! Scito solas meas manus ornandas! Calceum
istum enim abduc!
62Mallesne ungulas breviores quam longiores?
Breviores eas fieri fac, nam hic spatium iam iam
abest!
63Nullo pacto re vera navigationem hanc ita
iucundissimam fore fingere potuissem
At hic nisi Campanium vinum per quoddam pessuli
foramen mihi apponatur
Fingebam me valde taedio confectum in tabulato
manere apud triclinarium quemdam vinum Campanium
mihi apponentem
Eamus ergo, Richarde!
64Portam vir quidam malleo iterato pulsans Toc,
toc, toc, toc, toc
65Te vero adventurum augurabar
Adiutor plumbarii adsum!
66Ecce tibi plumbarius in angulo illo stans.
Mallei ictibus obstantia a te amoveri bene credo
possint
67Amicae pulchre recipiendae nimia populi
frequentia adesse incipiet credo
Quis ergo?
Simpliciter ergo ista veniat!
68Adestne hic amabo amita Michaella mea?
Bene! Licetne telephonio uti?
Intra ergo atque in multitudine hac eam invenire
tempta! Fortasse eam in risco eo immissam una
cum patruo invenies!
69Prius quam telephonium adipisceris Novam Eboracum
pervenerimus!
Quid facis? Quomodo vales?
Telephonione uti ais? Pignore quovis tecum certo
te istuc ubi machina inest advenire non valere!
70Portam mulier quaedam eius nodis saepius
pulsans Toc, toc, toc, toc, toc
71Scopa cubiculum versum venio!
Id quod demum necesse videtur!! Fac opus
incipias!
72Tectum primum ornandum, solum locum adhuc nulla
re refertum
73Hei! Cave calceos meos!
Veniam da, quaeso
74Vellesne petere ab amita tua Michaela cubiculum
navale maius nobis tribueri?
De amita mea Michaela rogo!!
Pedes sis istinc amove,amabo!
75Portam triclinarius is iam bene nobis notus
sodalesque eius quidam eorum nodis saepius
pulsantes Toc, toc, toc, toc, toc
76Ecce cena!
Ohe! Porro, intrate modo!! Per vesperem totum
vos exspectavimus!!
77Cena a nonnullis perlubenter accipitur, ut
videtur!!
78Mulier illa exspectatissima ad cubiculi portam
tandem adgreditur
79Ad portam autem aperiendam parat
80Qua aperta validissima omnium exiguum necnon
frequentissimum navale cubiculum tenentium ruina
magno strepitu comitante fit!!
81(No Transcript)
82FINIS